Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 136
patet in citta [cista] [Sic] laborantibus. Atque hi saepe daemone vexantur. Ut enim
docte
scripsit Origenes , atrabilis sedes est malignorum spirituum,
et
daemoniorum; qui videns spiritum corporeum tetro vapore infectum
mentemque
horrore stupefactam non posse recte operari in eo, ipse
qui impurus est sordidusque
oblectatur huiusmodi fuliginibus et ingreditur
corpus, utiturque illis ad inferendum
horrorem animae frenandumque;
atque ipse interim aliena gaudet sede. Quam ob
rem
nemo Philosophus miretur, quod medicina purgativa lienis, quae sedes
est
atrae bilis, et mundificativa sanguinis sanantur interdum affecti
daemone. Unde
impia suborta est opinio daemones nullos existere,
sed solo humore atrabilioso fieri
eiusmodi exorbitantias in infecto
spiritu. Namque abscedente humore tetro, qui illo
utebatur, discedit;
sic etiam moritur homo abscedente spiritu, ac proinde mens, quae
illo
utebatur ad regendum corpus immanere amplius non potest, eo
quod principale
instrumentum ipsius desit. Econtra affirmandum videtur,
spiritus lucidos purosque
saepe sedem esse Angelorum, qui in
animo operantur, et docent et illuminant et
perficiunt: Contra ac daemones
faciunt. Et quidem humanus spiritus lucidus, tenuis,
mobilis,
mensque in eo, sicut lux in aere residet: idcirco teter humor
nativo
lumini inimicus metum incutit, et fuligines interrumpunt
motiones
spiritus, et discursum interturbant; Consimiliter afficiunt acres
humores.
Unde imaginantur sese esse lupos, et ullulant,
amittuntque
imaginationes vera ordinarias, ac vident motionibus interruptis
et
mistis, accipiuntque signum pro signo, et rem pro re altera.
~ Quando vero
melancholici bene sensati sunt, fit, quoniam sanguis
bene concoctus est,
fuliginesque foras transpirant per rimulas interfibrales,
atraque bilis copiosa in
lienem sequestratur ne noceat, ipsaque
indicium est caloris robusti, quippe qui
comburit, nigrefacitque
sanguinem. Ergo producit spiritus tenues ac passibiles
valde; Veluti
lignum quod comburitur in principio fumum emittit crassum,
tetrumque,
deinde fumum mediocrem, purioremque, in fine vero
summum,
tenuissimum, invisibilemque ex actione caloris valida: atque
remanent
carbones atri, sic remanet atra bilis in calidioribus temperatura,
ipsaque signum
est sagacium spirituum, sed non causa: Causa
enim est tenuitas ac passibilitas
spirituum. Idcirco melancholici
solitudinem appetunt, quoniam quacunque motione
offenditur tenuis
spiritus. Ideo recedunt a consortio et cogitant multa,
quoniam
motus multi fiunt et excitantur in tenuitate. Igitur
melancholicus
praevidet in somnis plusquam caeteri, eo quod aptior est spiritus
tenuior
ad recipiendos exiles insensibiles motiones aëris, quam crassi
spiritus
sicuti facilius suscipit motum aer, quam aqua, et motus languidiores
in tenuioribus
imprimuntur magis. Sic intuentes hominem intente,
eius cogitationem intelligunt
divinantque suscipiendo exiguum